Quintus: “O, quam pulchra est haec fabula, Syra! Doleo quidem, quod non licet cum aliis pueris foris ambulare, sed laetor me tuas fabulas audire, non ludi magistrum. Plura a te audire cupio!”
Syra: “Gaudeo, mi Quinte, quod fabulis delectatus est. At puero prudenti atque industrio non modo fabulas audire, verum etiam discere necesse est. Quoniam ire ad ludum nondum potes, ipsa te docebo.”
Quintus: “Si tam bene doces quam fabulas narras, paratus sum ad discendum. Sed ubi est tabula mea? Magistro recitante, discipulo verba audita in tabula scribere debet.”
Syra: “Non opus est tabulam promere, Quinte, nam alio modo te docere volo. Dic mihi: quam fabulam modo audivisti?
Quintus: “Fabulam de Pygmalione audivi. Pygmalion vir Graecus fuit, qui signa formosissima efficiebat.”
Syra: “Quid ergo, Quinte? Fuitne vir iste dives an pauper?”
Quintus: “Etsi hanc fabulae partem oblitus sum, ‘eum divitem esse’ puto, is enim signa conficiebat quae alii mirabantur. Certe magnam pecuniam ab iis accipiebat, quibus signa sua vendebat!”
Syra: “Recte dicis, mi puer. Nunc vero dic mihi: fuistine in fabula talia verba quae tibi ignota videntur?”
Quintus: “Sunt vero. Nuper dixisti ‘signa Pygmalionis ex marmore facta esse’. Quidnam est marmor, Syra?”
Syra: Facile est ad hoc respondere, Quinte. Nam signa marmorea etiam in peristylo nostro videri possunt. Marmor igitur est materia dura ac pretiosa albi coloris…”Puero aegrotante, Syra narrando atque interrogando tempus consumere solebat. Syrae vero, cui ob plurima negotia haud multum erat temporis ad scribendum, Cyrillus, magister collegii quod Antibarbari appellatur, auxilium tulit eiusque exercitia conscripsit. Idem gratias agit discipulis suis prudentissimis, qui menda magistri corrigentes huius libelli pensa solverunt.